- CONDATE
- I.CONDATEBelgii civitas in hannonia ad Scaldim fluv. hodie Conde.Cum titulo Principatus. Transiit in familiam Borboniam, per nuptias Franc. Vindocini, cum Maria Lucemburgica, quae obiit A. C. 1547. Huius fil. Carolus, primus Dux Umdocinus, pater fuit Antonii, Navarraei postmodum Regis et Ludovici, Condaei Principis, qui pro patria et religione dnlce periculm, ratus, obiit in proelio Iarnaceno, A. C. 1569. Huic natus Henricus I. Princeps Condaeus, qui obiit A. C. 1588. pater Henrrci II. qui obiir A. C. 1646. ex Carlota Margareta Montomorantia relictô filiô, Ludovicô Principe Condaeô, etc. Expugnata a Ludovico XIV. Galliae Rege. A. C. 1676.II.CONDATEoppid. Galliae ad Ligeris et Noiani, amnis ignobilis, confluentes, in dioecesi Antissiodorensi, in finibus Senonum, vulgo Cosne sur Loire.Est autem Condate, verus nomen Gallicum, confluentes designans, quod nunc Conde, Coude, Cosne, Condac, Cuniac ac Cognat Galli dicunt. Aliud Condate memorat Aethicus, inter Mecletum et Agedincum, vulgo Montereau Fautyonne: item inter Noviomagum Lexovicum, ac Durocasim, quod est Conde, ad Itonem fluv. prope Britolium. Item Vicus in Turonibus, Cande, ad Vingennam fluv. proximus Montisorelli; nisi quod rivus aut amniculus, e Fonte-Ebraldi veniens, inter haec duo loca medius decurrit: unde de utroque vico dicitur:Entre Cande et MontsoreauNe repaist brebis ne veau.Morte Martini illustris est. Item aliud in Andicavis, ad Mandiaci rivi et Erdrae confluentes non procul a Monte Renelli, Ligere interfluente, quoque Cande dictum. Item Rhedonum caput, Ptol. vulgo Rennes en Bretaigne. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.III.CONDATEvulgo Chana, locus est ad lacus Burgulensis in Rhodanum decursum; haud procul Sesseliô et Petrae castellô, Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Rhodanus.Item loeus Galliae in Aquitania,ad confluentes Durantiae et Insulae Libourne hodie, apud Aufonium, Ep. 6. et Paulinum, Ep. ad Eund. v. 156. Item locus eiusdem Regionis, in Brigiensi agro, Principum Borboniensium nobilissimus Principatus, ad confluentes Matronae et alterius fluvii, qui Brigiensem saltum perluit. Id. Item in eodem Regno locus, in dioecesi Ebroicensi, ad confluentes Itonis fluv. quô locô insulam efficit, vulgo Condet. Tandem locus in Cestrensi M. Britanniae agro, hodie Congleton, ad confluentes Dani et alterius cuinsdam fluvioli. Camdenus, in Britann. p. 486. Edit. 3. apud Car. du Fresne, Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.